Glose
Excelsa.[RAB.]Dicit Scriptura loca in collibus posita frondentibus, in quibus vel daemonibus immolabant; vel Domino, locorum amoenitate illecti, contra interdictum, relicto altari quod erat in templo, illuc oblaturi confluebant: unde saepius in hoc libro dicitur de regibus minus perfectis: Verumtamen excelsa non abstulit.Quae aedificaverat.[ID.]Hic ostenditur quod Salomon de admisso idololatriae scelere nunquam perfecte poenituit: si enim vere poenituisset, sategisset ante omnia ut idola quae aedificaverat de civitate tollerentur: et non in scandalum stultorum, quae ipse cum esset sapientissimus erronea fecerat, quasi sapienter facta relinqueret.Et Chamos.[RAB.]Alibi legitur quod aedificavit Salomon fanum Chamos in monte, qui est contra Jerusalem. Sed non est contrarium; quia mons iste in tanta erat urbis vicinia, ut ad ipsam pertinere, ipsamque sordibus, quae in eo congerebantur, contaminare videretur.Offensioni Moab.[ID.]Idola dicuntur offensio, quia vel illis offenditur Deus, vel offensionem et ruinam suis afferunt cultoribus.